- MARTYR Petrus Vermilius
- MARTYR Petrus Vermiliusde cuius nominis ratione consule Melth. Adami, Hetruscus, Florentinus: contionaricoepit, ut Regularis Monachus, an aetat. 26. Brixiae primum, dein Romae, Bononiae, Pisis, Venetiis, Mantuae, Pergami: tum Abbas Spoletanus creatus est: postea Praefectus Collegio Neapolitano S. Petriad aram: Trienmo post generalis Ordinis Visitator declaratus, demum Prior S. Fridiani, Lucae fuit designatus: unde ob structas sibi iam Euangelico insidias, Tigurum se contulit, paulo post Argentinam, dein in Angliam delatus, Iac. Verheiden in Effig. Protestant. Tantô fuit ingeniô, tam excellenti doctrinâ, eâ praeterea pietate et modestiâ, morum que facilitate, ut non modô iis, quibuscum vixit, gratus, carus, reverendus fuerit: sed ab hostibus quoque et adversariis inter summos numeratus sit et admirationi illis fuerit, Oratio de Vita et obitu eius. Obiit autem Tiguri A. C. 1562. aetat. 63. Eius exstant Comment. in Genesin. Iudices, libros Samuelis et Reg. in Threnos, ad Romanos, in prior ad Corinthios. etc. Vide praefatum Melch. Adami in Vitis, Guil. Growaeum Elenchô Scriptorum, Anton. Teissier Elog. p. 1. ubi omnia eius scripta enarrat, inter quae Loci Communes eminent, Hottingerum Biblioth. Quadrip. l. 3. c. 2. et 6. ut et in voce Petrus Martyr.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.